Wait please...
Privilege
Repubblica di Venezia - Collegio. 1469-9-18.
ID: 9.
Duration: 5 years.
Category: Printers and publishers.
Title: Opus Plinii, De naturali historia.
Notification: None.
Beneficiary: Johann von Speyer.
Edition:
Plinius Secundus, Gaius — Historia naturalis.
Venezia, Archivio di Stato, Collegio Notatorio 11, 56v, privilege resolution
MCCCCLXVIIII, die xviii septembris.

Inducta est in hanc nostram inclytam civitatem ars imprimendi libros, in diesque magis celebrior et frequentior fiet per operam, studium et ingenium magistri Ioannis de Spira, qui caeteris aliis urbibus hanc nostram praeelegit, ubi cum coniuge, liberis et familia tota sua inhabitaret, execeretque dictam artem librorum imprimendorum; iamque summa omnium commendatione impressit epistolas Ciceronis, et nobile opus Plinii De naturali historia, in maximo numero et pulcherrima litterarum forma, pergitque quottidie alia praeclara volumina imprimere, adeo ut, industria et virtute huius hominis, multis praeclarisque voluminibus, et quidem pervilli pretio, locupletabitur. Et quoniam tale inventum, aetatis nostrae peculiare et proprium, priscis illis omnino incognitum, omni favore et ope augendum atque fovendum est, eidemque magistro Ioanni, qui magno urgetur sumptu familiae et artificum mercede, praestanda sit materia ut alacrius perseveret, artemque suam imprimendi potius celebriorem reddere, quam desinere habeat. Quemadmodum in aliis exercitiis sustentandis, et multo quidem inferioribus, fieri solitum est, infrascripti domini Consiliarii, ad humilem et devotam supplicationem praedicti magistri Ioannis, terminarunt, terminandoque decreverunt, ut, per annos quinque proxime futuros, nemo omnino sit qui velit, possit, valeat, audeatve exercere dictam artem imprimendorum librorum in hac inclyta civitate Venetiarum et districtu suo, nisi ipse magister Ioannes. Et totiens, quotiens aliquis inventus fuerit, qui contra hanc terminationem et decretum ausus fuerit exercere ipsam artem et imprimere libros, multari condemnarique debeat, et amittere instrumenta et libros impressos. Et sub hac eadem poena nemo debeat aut possit tales libros, in aliis terris et locis impressos, vendendi causa huc portare.

Consiliarii:

ser Angelus Gradenico
ser Bertuccius Contareno
ser Angelus Venerio
ser Iacobus Mauroceno
ser Franciscus Dandulo

Nullius est vigoris quia obiit magister et auctor.



Bibliography: Rinaldo Fulin, Documenti per servire alla storia della tipografia veneziana, «Archivio Veneto», 23 (1882) 1, 84-212; 99-100, n. 1.