Privilege
Repubblica di Venezia - Senato. 1491-4-26.
ID: 751.
Duration: 10 years.
Category: Authors.
Title: Opus.
Notification: None.
Beneficiary: Badoer, Andrea.
Edition:
Badoer, Andrea — [Portolano].
Unidentified.
Venezia, Archivio di Stato, Senato Terra 11, 62r, privilege resolution
MCCCCLXXXXI, die xxvi aprilis.

Cum vir nobilis ser Andreas Baduario, quondam ser Joannis, cupiat imprimi facere Opus quoddam novum et necesarium, per quod facillimum erit quibuscumque navigantibus cognoscere posse omnia littora terrena, scopulos, portus, insulas, banchas, sorzatores et cursus aquarum in quacumque mundi parte. Quod quidem opus utilissimum et tutissimum futurum est omnibus navigantibus, ideo supplicavit, ut conficiente, et imprimente eo, tam utili et necessario opere, nemo possit id opus imprimi facere per annos decem continuos in hac urbe nostra et in omnibus terris et locis nostris. Cum igitur non sit ullo modo, tam laudabilis, et proficua oblatio aspernenda, ideo vadit pars quod idem ser Andreas Baduario imprimere et imprimi facere possit in hac urbe et in quibuscumque terris et locis nostris opus predictum, nec possit aliquis sitque velit predictum opus imprimere vel imprimi facere per annos decem proximos venturos in hac urbe vel in aliis terris et locis nostris tam a parte terre quam a parte maris, sub pena ammittendi libros omnes impressos. Et liceat ipsi nobili nostro, vel nuntiis suis, omnes huiusmodi libros impressos cum formam predicte partis, accipere et illos comburere, vel aliter disponere sicuti ei placuerit.

De parte_____ 152
De non _______15
Non sinc. ______5

Consiliarii:

ser Marcus de Garzonis
ser Constantinus de Priolis
ser Hieronimus Vendraminus
ser Iacobus de Musto
ser Alvisius Bragadinus