Privilege
Repubblica di Venezia - Collegio. 1493-1-18.
ID: 71.
Duration: 10 years.
Category: Printers and publishers.
Title: De fide, de floribus et de virtutibus.
Notification: None.
Beneficiary: Calcedonio, Alessandro.
Edition:
Brugnolo, Ludovico, Antonio da Vercelli — Sermones quadragesimales de XII mirabilibus Christianae fidei excellentiis.
Venezia, Archivio di Stato, Collegio Notatorio 14, 83v, privilege resolution
Die xviii ianuarii 1492.
Non data in tempore.

Supplicavit humiliter Ser.mo D.nio prudens Alexander Calcedonius qui cum multis laboribus et impensis incubuerit consequi quasdam novas operas, videlicet sermones et quadragesimalia fratris Antonii de Vercellis, intitullata De fide, de floribus et de virtutibus, nec non sermones et quadragesimalia fratris Michaelis de Mediolano, De fide, de virtutibus ac de decem preceptis fidei, quod quidem operas ut dignas et excellentes cupiat ad universale beneficium et commodum imprimi facere. Dignetur Ser.mum D.nium providere ne alii surripiant fructum laborum et impensarum suarum, ex quo infrascripti D.ni Consiliarii terminaverunt et decreverunt, terminantque et decernunt videlicet nemini quicumque is fuerit liceat per annos decem proximos imprimere operas suprascriptas in ditione Ill.mi D.nii, ut aliter impressas vendere in ipsa ditione, sub pena librarum XXV pro quolibet volumine aliter, vel impresso ut vendito, cuius quidem pene medietas sit ipsius Alexandri et reliqua medietas nostri arsenatus.

Consiliarii:

ser Fantinus de Ca de Pexaro
ser Petrus Lauredano
ser Marcus Bollani
ser Antonius Grimanii
Bibliography: Rinaldo Fulin, Documenti per servire alla storia della tipografia veneziana, «Archivio Veneto», 23 (1882) 1, 84-212; 106-107, n. 12.