Privilege
Repubblica di Venezia - Collegio. 1492-1-24.
ID: 66.
Duration: 10 years.
Category: Printers and publishers.
Title: Xantis de Pisauro, De venenis.
Notification: Published in the book (extract in the colophon).
Beneficiary: Nigro, Giandomenico.
Edition:
Ardoini, Sante, Canali, Dominicus de — Liber Venenis.
Venezia, Archivio di Stato, Collegio Notatorio 14, 54r, privilege resolution
MCCCCLXXXXI, die xxiiii ianuarii.

Praestantissimus atque excellens artium et medicine doctor Dominus Magister Ioannes Dominicus Nigro, civis Venetus, exposuit Serenissimo Principi, et Ex.mo Dominio, se non minori laboremque impendio recuperasse binos codices, alterum antiquissimum et rarissimum, nuncupatum Haliabas, alterum vero modernum et unicum Xantis de Pisauro, De venenis, ambos fructuosos in medicine facultate; quos cum cupiat ad communem utilitatum, et commodum in publicum proferre, et imprimi facere, reverenter supplicavit provideri, ne fructum laborum, et impensarum suarum alii opere, et impense expertes percipiant quam ob rem infrascripti D.ni Consiliarii annuentes huiusmodi eque et honeste petitioni, pariterque universali usui, et proficuo prospicere intendentes decreverunt, et terminaverunt, decernunt et terminant, quod nemini quicunque ille fuerit liceat, tam hic Venetiis, quam in universa ditione Ill.mi D.nii imprimere, sive imprimi facere, duo volumina predicta, vel alterum eorum aut alibi impressa vendere per decennium proximum, sub pena immediate, et irremissibilis amissionis omnius similius librorum, et preterea libras quinquaginta, pro quolibet volumine contra hoc decretum impresso et vendito que quidem pena vadat ad recuperationes Montis Novi, excepto dumtaxat illo impressore quem prefatum dominis Ioannes Dominicus duxerit eligendum.

Consiliarii:

ser Dominicus Mauroceno
ser Nicolaus Leono
ser Thomas Mocenigo
ser Marcus Tuschulo
ser Nicolaus Trivisano
ser Leonardus Lauredano
Bibliography: Rinaldo Fulin, Documenti per servire alla storia della tipografia veneziana, «Archivio Veneto», 23 (1882) 1, 84-212; 102-103, n. 5.