Wait please...
Privilege
Repubblica di Venezia - Collegio. 1493-2-16.
ID: 63.
Duration: 10 years.
Category: Printers and publishers.
Title: Commentum Lucani Poetae celeberrimi, opus novum et dignum, cuius auctor est Sulpitius Romanus.
Notification: None.
Beneficiary: Bevilacqua, Simone & fratelli.
Edition:
Lucanus, Marcus Annaeus — Pharsalia.
Venezia, Archivio di Stato, Collegio Notatorio 14, 81r, privilege resolution
Die xvi mensis februarii MCCCCLXXXXII.

Cum prudentes viri Symeon nuncupatus Bevilaqua et fratres, papienses, librorum impressores, almam hanc incolentes urbem, maxima ipsorum industria, et labore, nec non impensa intolerabili, invenerint Commentum Lucani Poetae celeberrimi, opus novum et dignum, cuius auctor est Sulpitius Romanus, infrascripti Dominii Consiliarii ad devotam, et humilem supplicationem ipsorum Symeonis, et fratrum, terminaverunt et decreverunt quod aliquis non possit tam in hac civitate Venetiarum quam in omnibus aliis terris, et locis, Ser.mo Dominio subiectis, sit qui velit imprimere, seu imprimi facere, per se vel alium aliquo modo, vel ingenio, per annos X proximos futuros dicta volumina nec alibi impressa comportare ad aliqua nostra loca, sub pena cuilibet contrafacienti perdendi irremissibiliter omnes libros impressos, et ulterius cadat de ducatorum 500 pro quolibet et qualibet vice, quorum tertium sit accusatoris, videlicet inventoris, tertium illius rectoris sue officii aut Magistratus, cui primo facta fuerit conscientia, et tertium dictorum fratrum. Et fiant littere, proclamationes et mandata ad hoc necessaria, si fuerit opus.

Consiliarii:

ser Marinus Leono
ser Petrus Lauredano
ser Marchionus Trivisano
ser Antonius Grimani
Bibliography: Rinaldo Fulin, Documenti per servire alla storia della tipografia veneziana, «Archivio Veneto», 23 (1882) 1, 84-212; 107, n. 13.