Wait please...
Privilege
Repubblica di Venezia - Collegio. 1492-8-19.
ID: 49.
Duration: 12 years.
Category: Printers and publishers.
Title: Sancti Thomae Aquinatis super Parva naturalium Aristotelis.
Notification: Published in the book (extract in the colophon).
Beneficiary: Duranti, Girolamo.
Edition:
Aristoteles, Tommaso d'Aquino — Parva naturalia.
Venezia, Archivio di Stato, Collegio Notatorio 14, 71r, privilege resolution
MCCCCLXXXXii, die xviiii augusti.

Cum ad manus fidelis nostri Hieronymi Durantis nuper pervenerint exemplar Egidii Romani doctoris super Libros phisicorum Aristotelis, quod hucusque latuit et inter paucissimos reperitur; similiter opus Sancti Thomae Aquinatis super Parva naturalium Aristotelis; que quidem volumina studentibus utilia futura sunt; si ex eis copia haberetur, et ipse Hieronymus offerat se ipsa imprimi facere. Modo aliquis alius ex ipsis imprimere alicubi nequeat per annos XII proximos. Infrascripti D.ni Consiliarii ad instanciam et humilem requisitionem rectoris et universitatis artistarum Paduae, hoc ipsum requirentis deliberaverunt et terminaverunt quod dante ipso Hieronymo ambo dicta volumina ad imprimendum, nemo possit tam in hac civitatis Venetiarum, quam in omnibus aliis terris et locis eidem D.nio subiectis. Et sit qui velit imprimere, vel imprimi facere, non possit per se vel alium, aliquo modo, vel ingenio, per annos decem proximos futuros dicta volumina, seu alibi impraessa comportare ad aliqua loca nostra, sub poena cuicunque contrafacere audentis perdendi irremissibiliter omnes libros impraessos, et ulterius cadat de ducati quingentis pro quolibet et qualibet vice, quorum et quarum tertium sit accusatoris, vel inventoris, tertium illius rectoris sive offitii aut Magistratis cui primo facta fuerit conscientia, et reliquus sit ipsus Hieronymi. Et fiant litterae patentes aut ad civitatis et loca nostra sicut opportunum fuerit.

Consiliarii:

ser Andreas Quirino
ser Fantinus de cha da Pexaro
ser Marcus Barbo
ser Marcus Bollani
Bibliography: Rinaldo Fulin, Documenti per servire alla storia della tipografia veneziana, «Archivio Veneto», 23 (1882) 1, 84-212; 103-104, n. 7.