Wait please...
Privilege
Repubblica di Venezia - Collegio. 1492-8-17.
ID: 26.
Duration: 10 years.
Category: Printers and publishers.
Title: De urbis inclite Venetiarum origine.
Notification: None.
Beneficiary: Benali, Bernardino.
Edition:
Giustiniani, Bernardo — Historia de origine urbis Venetiarum.
Venezia, Archivio di Stato, Collegio Notatorio 14, 70r, privilege resolution
MCCCCLXXXXII, die xvii augusti.

Bernardinus de Benaliis imprimendorum voluminum ingeniosus artifex et Magister, exposuit S.mo et Ill.mo Principi et Ex.mo Dominio ac sponte et ulteo obtulit se se, et pollicitus est ad communem doctorum virorum militatem, florentissimae invictissime (?) rei pubblice venetae ornamentum, imprimere velle praeclarissimum opus De urbis inclite Venetiarum origine et ceteris, quondam doctissimi et eloquentissimi oratoris, et procuratoris Sancti Marci dignissimi, equitisque splendissimi Domini Bernardi Iustiniani. Et ideo supplici sermone petiit ut indicta poena publico edicto sancitur, ne alius quispiam, sive impressor, sive impressoris nomine sit qui velit, audeat, aut praessumat, huiuscemodi consumamus opus imprimere, aut imprimi facere praeter se cum in animo habeat solerti impraessione sua, laboribus et expensis propriis cumulatissime satisfacere omnibus eruditis, et claris viris in Italia, et extra italiam; quas ob res infrascripti Domini Consiliarii morem gerere volentes honeste petitioni ipsuis Bernardinj decreverunt teminarunt et iusserunt, decernunt terminant et iubent, quod nemini liceat tam Venetijs quam in omni dictione Ex.mi D.nii imprimere, aut imprimi facere, praedictum D.ni Bernardi Iustiniani opus, aut alibi impressum vendere per decenium proximum, sub poena immediatae et irremissibilis amissionis omnium similium librorum, quos imprimi fecissent, et praeterea librarum centum pro quolibet volumine impresso, aut vendito contra hoc Sere.mi D.nii decretum, atque edictum quae quidem poena vadat ad Montis Novi recuperationem, excepto duntaxat Bernardino de Benaliis praedicto impressore, cui soli liceat imprimere et imprimi facere ante dictus opus.

Consiliarii:

ser Franciscus Marcello
ser Andreas Quirino
ser Marcii Barbo
ser Fantinus de cha de Pexaro
ser Marcus Bollani
ser Franciscus Fuscareno
Bibliography: Rinaldo Fulin, Documenti per servire alla storia della tipografia veneziana, «Archivio Veneto», 23 (1882) 1, 84-212; 103, n. 6.