Wait please...
Privilege
Repubblica di Venezia - Collegio. 1492-1-3.
ID: 15.
Category: Authors.
Title: Foenix.
Notification: Published in the book (full text in the colophon).
Beneficiary: Tomasi, Pietro.
Edition:
Tomasi, Pietro — Phoenix seu De artificiosa memoria.
Venezia, Archivio di Stato, Collegio Notatorio 14, 53r, privilege resolution
MCCCCLXXXXI, die iii ianuarii.
Non data in tempore.

Adiens praesentiam S.mi Principis et Ill.mi Dominii, egregius iure consultus dominus Petrus Franciscus de Ravenna, nuncupatus a memoria, legens ius canonicum in Gymnasio Patavino, reverenter exposuit se toto tempore eius vitae multis vigiliis et laboribus insudavisse, ut artem memoriae adipisceretur, quemadmodum Deo optimo maximo opitulante adeptus est, composuisseque in arte ipsa quoddam opusculum nuncupatum Foenix; quod cum decreverit impresentiarum ad universalem commodum et utilitatem aedere, humiliter supplicavit detur modus, ne alieni colligant fructus laborum et vigiliarum suarum. Cui quidem aeque et convenienti petitioni annuentes, infrascripti domini Consiliarii, sic consulente Collegio, terminantes decreverunt, decernuntque et iubent, quod nemo audeat in hac urbe Venetiarum et in tota ditione Ill.mi D.nii nostri imprimere, seu impressa vendere, volumina dicti operis nuncupati Foenix sub pena amittendi illa et insuper libras vigintiquinque pro quolibet volumine, et huicmet poenae subiaceant illi, qui huiuscemodi libros alibi impressos vendere praesumerent in ditione praedicti Ill.mi D.nii, excepto duntaxat illo impressore, quem praefatus doctor praelegerit.

Consiliarii:

ser Dominicus Mauroceno
ser Nicolaus Leono
ser Thomas Mocenigo
ser Marcus Foscolo
ser Nicolaus Trivisano
ser Leonardus Lauredano

Bibliography: Rinaldo Fulin, Documenti per servire alla storia della tipografia veneziana, «Archivio Veneto», 23 (1882) 1, 84-212; 102, n. 4.