Wait please...
Privilege
Repubblica di Venezia - Collegio. 1492-8-21.
ID: 109.
Duration: 5 years.
Category: Authors.
Title: Statuta inclytae urbis Venetiarum.
Notification: Published in the book (summary in the page, 80r).
Beneficiary: Giberto, Francesco.
Edition:
Repubblica di Venezia, Giberto, Francesco — Statuta Venetiae.
Venezia, Archivio di Stato, Collegio Notatorio 14, 69v, petition
MCCCCLXXXXII, die xxi augusti.

Comparens coram Ser.mo Principe et Ex.mo Dominio.
Fidelis et prudens vir Franciscus Gisbertus, exposuit se velle ad comunem subditorum florentissimae Reiplublicae Venetae commodum et utilitatem imprimere et imprimi facere Statuta inclytae urbis Venetiarum, non tam latina quam vulgaria, suis propriis impensis et industria, volumina inquam nova castigata et emendata, quorum inopia hucusque est laboratum. Supplici que sermone petiit, videlicet sibi soli concedatur eligere quem impressorem voluerit, cuius opera et impressione solerti, Statuta predicta nova et emendata prodeant in lucem, ne forte fortuna quispiam alius impressor, livore potius et invidia quam animi conscentia motus, eiuscemodi Statuta ad ipsius Francisci damnum et iacturam imprimere aut imprimi facere auderet. Iccirco infrascripti D. Consiliarii annuentes huiusmodi honeste et iuste petitioni ipsius Francisci deliberarunt et iusserunt, deliberant et terminant ac iubent quod nemini prorsus liceat, tam Venetiis quam in universa ditione Ill.mi Dominii, imprimere, seu imprimi facere, aliquod simile volumen, aut alibi impressum vendere, per quinquennium proximum, sub pena amissionis omnium librorum, et propterea ducatorum trium pro quolibet volumine contra hoc edictum Ill.mi Dominii impresso aut vendito, quoum ducatorum duo vadant ad recuperationem Montis Novi, tertii vero ducati medietas sit accusatoris et altera medietas Advocatorum Comunis. Et volumina impressa sint ipsius Francisci, excepto duntaxat illo impressore, quem praefatus Franciscus duxerit eligendum, cui soli liceat videlicet supradictum eius imprimere, seu imprimi facere, et vendere Statuta et volumina ipsa, eo modo et forma quibus pro ingenio suo et nova inventione facere intendit. Si vero alius quispiam impressor vellet imprimere, aut imprimi facere Statuta Venetiarum, alio modo et forma, sicuti prius est factum, sit in arbitrio eiusdem imprimere et imprimi facere ad libitum.

Consiliarii:

ser Andreas Quirino
ser Fantinus de Pexaro
ser Marcus Barbo
ser Marcus Bollani
ser Franciscus Fuscareno
Bibliography: Rinaldo Fulin, Documenti per servire alla storia della tipografia veneziana, «Archivio Veneto», 23 (1882) 1, 84-212; 104, n. 8.